# De Spiritu et Littera 49

Augustine, De Spiritu et Littera, 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/49

Quid ergo hinc apostolus efficere uoluit, quod iactantiam cohibens ludaeorum, cum dixisset: non auditores legis insti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur, continuo subiecit de his, qui legem non habentes naturaliter quae legis sunt faciunt, si non illi sunt intellegendi, qui pertinent ad gratiam mediatoris, sed illi potius, qui cum deum uerum uera pietate non colant, habent tamen quaedam opera bona in uita impia? an forte hoc ipso probandum credidit, quod supra dixerat, quia non est personarum acceptio apud deum, et quod postea dixit, quia nou ludaeorum deus est tantum, sed etiam gentium, quod quantulacumque legis opera naturaliter insita non inuenirentur in eis, qui legem non acceperunt, nisi ex reliquiis imaginis dei, quam non contemnit, cum in eum credunt, apud quem non est acceptio personarum? sed quodlibet horum accipiatur, constat gratiam dei promissam esse testamento nouo etiam per prophetam eandemque gratiam in eo definitam, ut scribantur leges dei in cordibus hominum perueniantque ad eam cognitionem dei, ubi non docebit unusquisque ciuem suum uel fratrem suum dicens: cognosce deum, quia omnes cognoscent eum a minore usque ad maiorem eorum. hoc donum spiritus sancti est, quo diffunditur caritas in cordibus nostris, caritas non quaelibet, sed caritas dei de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, ex qua iustus in hac peregrinatione uiuens ad speciem quoque perducitur post speculum et enigma et quicquid erat ex parte, ut facie ad faciem cognoscat, sicut et cognitus est. unam enim petit a domino et hanc requirit, ut habitet in domo domini per omnes dies uitae suae ad hoc. ut contempletur delectationem domini.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
