# De Spiritu et Littera 5

Augustine, De Spiritu et Littera, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/5

Nos autem dicimus humanam uoluntatem sic diuinitus adiuuari ad faciendam iustitiam, ut praeter quod creatus est homo cum libero arbitrio practerque doctrinam qua ei praecipitur quemadmodum uiuere debeat accipiat spiritum sanctum, quo fiat in animo eius delectatio dilectioque summi illius atque incommutabilis boni, quod deus est, etiam nunc cum per fidem ambulatur, nondum per speciem, ut hac sibi uelut arra data gratuiti muneris inardescat inhaerere creatori atque inflammetur accedere ad participationem illius ueri luminis, ut ex illo ei bene sit, a quo habet ut sit. nam neque liberum arbitrium quicquam nisi ad peccandum ualet, si lateat ueritatis uia; et cum id quod agendum et quo nitendum est coeperit non latere, nisi etiam delectet et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene uiuitur. ut autem diligatur, caritas dei diffunditur in coidibus nostris non per arbitrium liberum, quod surgit ex nobis, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
