# De Spiritu et Littera 50.1-27

Augustine, De Spiritu et Littera, 50.1 to 50.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.1

Nemo itaque glorietur ex eo quod uidetur habere, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus uel ut legeretur apparuit uel ut audiretur insonuit. nam siper legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. porro autem si non gratis mortuus est, ascendit in altum. eaptiuauit captiuitatem et dedit dona hominibus. inde habet quicumque habet: quisquis autem inde se habere negat aut non habet aut id quod habet auferetur ab eo. unus enim deus qui iustificat circum cisiouem ex fide et praec put i um per fidem; quod non ad aliquam differentiam dictum est, tamquam aliud sit 'ex fide' et aliud 'per fidem'. sed ad narietatem locutionis. alio quippe loco cum de gentibus diceret, hoc est de praeputio: praeuidens, inquit, scriptura. quia ex fide iustificat gentes deus. itemque cum de circumcisione loqueretur. unde erat ipse. nos. inquit. natura Iudaeiet non ex gentibus peccatores sci entes quia non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. et nos in Christo Iesu cred imus. ecce et praeputium dixit iustificari ex fide et circumcisionem per fidem. si tamen circumcisio iustitiam fidei teneat. sic enim gentes, quae non sectabantur iust itiam. adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem quae ex fide est — inpetrando eam ex deo, non ex se ipsis praesumendo --; Israhel uero persequens legem iustitiae in legem non peruenit. quare? quia non ex fide, sed tamquam ex operibus, idest tamquam eam per semet ipsos operantes, non in se credentes operari deum. deus est enim qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate. ac per hoc offenderunt in lapidem offensionis. nam quid dixerit: quia non ex fide. sed tamquam ex operibus, apertissime exposuit dicens: ignorantes enim dei iustitiam et suam nolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
