# De Spiritu et Littera 53

Augustine, De Spiritu et Littera, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/53

Quaeret aliquis, utrum fides ipsa, in qua salutis uel ad salutem conexionis huius, quam commemoraui, esse uidetur exordium, in nostra constituta sit potestate. quod facilius uidebimus, si prius quid sit potestas aliquanto diligentius perspexerimus. cum enim duo quaedam sint uelle et posse — unde nec qui uult continuo potest nec qui potest continuo uult, quia sicut uolumus aliquando quod non possumus, sic etiam possumus aliquando quod nolumus —, satis elucet et ipsis etiam uocabulis resonat, quod ab eo quod est uelle uoluntas, ab eo autem quod est posse potestas nomen accepit. quapropter sicut qui uult habet uoluntatem, ita potestatem qui potest. sed ut potestate aliquid fiat, uoluntas aderit. neque enim dici solet quispiam potestate fecisse, si quid fecit inuitus. quamquam, si subtilius aduertamus, etiam quod quisque inuitus facere cogitur, si facit, uoluntate facit; sed quia mallet aliud. ideo inuitus, hoc est nolens facere dicitur. malo quippe aliquo facere conpellitur, quod nolens euitare uel a se remouere facit quod cogitur. nam si tanta uoluntas sit, ut malit hoc non facere quam illud non pati, cogenti procul dubio resistit nec facit. ac per hoc, si facit, non quidem plena et libera uoluntate, sed tamen non facit nisi uoluntate; quam uoluntatem quia effectus consequitur, non possumus dicere potestatem defuisse facienti. si enim cogenti cedens uellet facere nec posset. ei uoluntatem affuisse licet extortam, sed potestatem defuisse diceremus. eunt uero ideo non faciebat, quia nolebat, erat utique potestas, sed uoluntas deerat, quamdiu cogenti reluctando non fecit. hinc est, quod etiam illi, qui cogunt uel qui suadent, solent dicere: 'quod habes in potestate, quare non facis, ut hoc malo careas?' et qui omnino facere non possunt, quod ideo coguntur ut faciant. quia posse creduntur, solent excusando respondere et dicere: 'facerem, si esset in potestate'. quid igitur ultra quaerimus, quando quidem hanc dicimus potestatem, ubi uoluntati adiacet facultas faciendi? unde hoc quisque in potestate habere dicitur, quod, si uult, facit, si non uult, non facit.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
