Latin
55
Augustine, De Spiritu et Littera 55
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo fides in potestate sit, quoniam cum uult quisque credit et. cum credit, uolens credit, deinde quaerendum est, immo recolendum, quam fidem tanta conflictatione commendet apostolus. non enim quodlibet credere bonum est; nam unde est illud: fratres. nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex deo est? nec in laudibus caritatis quod dictum est: omnia credit, sic accipiendum est, ut caritati cuiuspiam derogemus, si non quod audierit statim crediderit. quid quod eadem caritas admonet non facile de fratre mali aliquid esse credendum et, cum tale aliquid dicitur, hoc ad se magis iudicat pertinere ne credat ? postremo ipsa caritas, quae omnia credit, non omni spiritui credit ac per hoc omnia quidem credit, sed deo, quia non dictum est: 'omnibus credit'. nulli itaque dubium est eam fidem ab apostolo commendari, qua creditur deo.