# De Spiritu et Littera 56.1-16

Augustine, De Spiritu et Littera, 56.1 to 56.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.1

Sed adhuc est aliquid discernendum, quoniam et illi qui sub lege sunt et timore poenae iustitiam suam facere conantur et ideo non faciunt dei iustitiam, quia caritas eam facit, quam non libet nisi quod licet, non timor, qui cogitur in opere habere quod licet. cum aliud habeat in uoluntate qua mallet, si fieri posset, licere quod non licet. et illi ergo credunt deo; nam si omnino non crederent, nec poenam legis utique formidarent. sed non hanc fidem commendat apostolus, qui dicit: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo c 1 amamus: abba pater. timor ergo ille seruilis est et ideo in illo quamuis domino credatur. non tamen iustitia diligitur. sed damnatio timetur. filii uero clamant: abba pater. quarum duarum uocum una est ex circumcisione, altera ex praeputio, Iudaei primum et Graeci. quoniam unus est deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. cum autem clamant, aliquid petunt et quid petunt nisi quod esuriunt et sitiunt? et hoc quid est, nisi quod de illis dictum est: beati qui esuriunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur? huc ergo transeant qui sub lege sunt, ut ex semis filii fiant, nec sic tamen, ut serui esse desistant, sed ut tamquam filii domino et patri liberaliter seruiant, quia et hoc acceperunt; dedit enim potestatem ille unicus filios dei fieri credentibus in nom i ne eius eosque admonuit petere, quaerere, pulsare, ut accipiant et inueniant et aperiatur eis, addens increpationem et dicens: si u o s, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis nostis, quanto magis pater uester, qui est in caelis, dabit bona petentibus s e! cum ergo uirtus peccati lex inflammauerit aculeum mortis.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
