# De Spiritu et Littera 56.17-32

Augustine, De Spiritu et Littera, 56.17 to 56.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.17

ut occasione accepta peccatum per mandatum operetur omnem concupiscentiam, a quo petenda est continentia nisi ab illo, qui nouit bona data dare filiis suis? an forte nescit insipiens, quod nemo esse possit continens, nisi deus det ? hoc ergo ut sciat, ipsa indiget sapientia. cur itaque non audit patris sui spiritum dicentem per apostolum Christi uel ipsum Christum, qui dicit in euangelio suo: petite. et accipietis ? loquentem etiam in apostolo suo et dicentem: si quis uestrum indiget sapientia., postulet a deo, qui dat omnibus afluenter et non inproperat, et dabitur illi, postulet autem in fide nihil haestitaus?haec est fides, ex qua iustus uiuit; haec est fides. qua creditur in eum qui iustificat impium; haec est fides. per quam excluditur gloriatio, siue ut abscedat qua in nobis inflamur siue ut emineat qua in domino gloriamur; haec est fides, qua inpetratur largitas spiritus, de quo dicitur: nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. ubi quidem quaeri adhuc potest, utrum spem iustitiae dixerit, quam sperat iustitia an qua speratur ipsa iustitia, quoniam iustus ex fide uiuens sperat utique uitam aeternam itemque fides esuriens sitiensque iustitiam renouatione de die in diem interioris hominis proficit in ea et sperat in ea satiari in uita aeterna, ubi fiet quod in psalmo de deo dicitur: qui satiat in bonis desiderium tuum. haec est fides, qua salui fiunt, quibus dicitur: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus. ne forte quis extollatur; ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus ut in illis ambulemus. postremo haec est fides, quae per dilectionem operatur, non per timorem, non formidando poenam, sed amando iustitiam.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
