Latin
56.33 to 56.37
Augustine, De Spiritu et Littera 56.33-37
Unproofread scanNot analysed yet
unde ergo ista dilectio, id est caritas, per quam fides operatur. nisi unde illam fides ipsa inpetrauit ? neque enim esset in nobis, quantacumque sit in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. caritas quippe dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut iustitia dei, qua iusti eius munere efficimur, et domini salus, qua nos saluos facit, et fides Iesu Christi, qua nos fideles facit. haec est iustitia dei, quam non solum docet per legis praeceptum, uerum etiam dat per spiritus donum.