Latin
58
Augustine, De Spiritu et Littera 58
Unproofread scanNot analysed yet
Prius igitur illud dicamus et uideamus utrum huic satisfaciat quaestioni, quod liberum arbitrium naturaliter adtributum a creatore animae rationali illa media uis est, quae uel intendi ad fidem uel inclinari ad infidelitatem potest et ideo nec istam uoluntatem, qua credit deo, dici potest homo habere quam non acceperit, quando quidem uocante deo surgit de libero arbitrio, quod naturaliter cum crearetur accepit. uult autem deus omnes homines saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire, non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo uel bene uel male utentes iustissime iudicentur. quod cum fit, infideles quidem contra uoluntatem dei faciunt, cum eius euangelio non credunt, nec ideo tamen eam uincunt, uerum se ipsos fraudant magno et summo bono malisque poenalibus implicant experturi in suppliciis potestatem eius, cuius in donis misericordiam contempserunt. ita uoluntas dei semper inuicta est; uinceretur autem, si non inueniret quid de contemptoribus faceret aut ullo modo possent euadere quod de talibus ille constituit. qui enim dicit uerbi gratia: 'uolo ut hi omnes serui mei operentur in uinea et post laborem requiescentes epulentur, ita ut quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat', uidetur quidem quicumque contempserit contra uoluntatem domini sui facere, sed tunc eam uincet, si et pistrinum contemnens effugerit, quod nullo modo fieri potest sub dei potestate. unde scriptum est: semel locutus est deus, hoc est incommutabiliter, quamquam et de unico nerbo possit intellegi. deinde subiungens quid incommutabiliter sit locutus: duo haec, inquit, audiui, quoniam potestas dei est, et tibi, domine, misericordia. qui reddes unicuique secundum opera sua. ille igitur reus erit ad damnationem sub potestate eius, qui contempserit ad credendum misericordiam eius. quisquis autem crediderit eique so a peccatis omnibus absoluendum et ab omnibus uitiis sanandum et calore ac lumine eius accendendum inluminandumque commiserit, habebit ex eius gratia opera bona, ex quibus etiam secundum corpus a mortis corruptione redimatur, coronetur bonisque satietur non temporalibus, sed aeternis, supra quam petimus et intellegimus.