# De Spiritu et Littera 59.1-16

Augustine, De Spiritu et Littera, 59.1 to 59.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/59.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/59.1

Hunc ordinem tenuit psalmus, ubi dicitur: benedic. anima mea, dominum e t noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia, qui satiat in bonis desiderium tuum. et ne forte haec tanta bona huius uetustatis, hoc est mortalitatis. deformitas desperaret: renouabitur, inquit, sicut aquilae iuuentus tua, tamquam diceret: 'haec, quae audisti, ad nouum hominem et ad nouum pertinent testamentum'. recole mecum eadem ipsa paululum, obsecro te, et inspice delectabiliter laudem misericordiae, hoc est gratiae dei. benedic, inquit, anima mea. dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius: noli 'adtributiones', sed retributiones, quia retribuit bona pro malis. qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis: hoc agitur in baptismatis sacramento. qui sanat omnes languores tuos: hoc agitur in hac uita fidelis hominis, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non quae uolumus faciamus, dum alia lex in membris repugnat legi mentis, dum uelle adiacet, perficere autem bonum non; qui languores uetustatis, si perseuerante intentione proficimus, de die in diem crescente nouitate sanantur ex fide, quae per dilectionem operatur. qui redimit de corruptione uitam tuam: hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. qui coronat te in miseratione et misericordia: hoc fit in iudicio, ubi cum rex iustus sederit in throno redditurus unicuique secundum opera eius, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? ideo illic nccessanum fuit commemorare miserationem et misericordiam domini, ubi iam exigi debita et reddi merita sic possint uideri, ut nullus esset misericordiae locus. coronat ergo in miseratione et misericordia, sed etiam sic secundum opera. segregabitur enim ad dexteram, cui dicatur: esuriui et dedistis mihi manducare, quoniam iudicium sine m i ser i cor d i a, sed illi qui non fecit misericordiam, beati autem misericordes, quia ipsorum miserebitur.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
