# De Spiritu et Littera 59.17-29

Augustine, De Spiritu et Littera, 59.17 to 59.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/59.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/59.17

iam uero cum sinistri ierint in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam, quia haec est, inquit. uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum ut quem misisti Iesum Christum, illa cognitione. illa uisione, illa contemplatione satiabitur in bonis animae desiderium. hoc enim solum ei sat est, ultra non habet quod adpetat, quod inhiet, quod requirat. nam desiderio huius satietatis ardebat, qui domino Christo ait: ostende nobis patrem et sufficit nobis. cui responsum est: qui me uidit. uidit et patrem, quia ipsa est uita aeterna. u t cognoscant unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. sed si ille, qui uidit filium. uidit et patrem. profecto qui uidet patrem et filium, uidet et spiritum sanctum patris et filii. ita nec arbitrium liberum tollimus et benedicit anima nostra dominum non obliuiscens omnes retributiones eius nec ignorans dei iustitiam suam uolet constituere, sed credit in eum qui iustificat impium et uiuit ex fide, donec ad speciem perducatur, fide scilicet quae per dilectionem operatur. quae dilectio diffunditur in cordibus nostris nec per sufficientiam propriae uoluntatis nec per litteram legis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
