# De Spiritu et Littera 6

Augustine, De Spiritu et Littera, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/6

Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque uiuendi, littera est occidens, nisi adsit uiuificans spiritus. neque enim solo illo modo intellegendum est quod legimus: littera occidit, spiritus autem uiuificat, ut aliquid figurate scriptum, cuius est absurda proprietas, non accipiamus sicut littera sonat, sed aliud quod significat intuentes interiorem hominem spiritali intellegentia nutriamus, quoniam sapere secundum carnem mors est, sapere autem secundum spiritum uita et pax; uelut si quisquam multa quae scripta sunt in Cantico canticorum carnaliter accipiat non ad luminosae caritatis fructum, sed ad libidinosae cupiditatis adfectum. non ergo isto solo modo intellegendum est quod legimus: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sed etiam illo coque uel maxime, quod apertissime alio loco dicit: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces; et paulo post ait: occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illudoccidit.eccequodest littera o ccidit. et utique non figurate aliquid dicitur, quod accipiendum non sit secundum litterae sonum, cum dicitur: non concupisces, sed apertissimum saluberrimumque praeceptum est, quod si quis inpleuerit nullum habebit omnino peccatum. nam hoc ideo elegit apostolus generale quiddam, quo cuncta conplexus est, tamquam haec esset uox legis ab omni peccato prohibentis, quod ait: non concupisces; neque enim ullum peccatum nisi concupiscendo committitur. proinde quae hoc praecipit bona et laudabilis lex est. sed ubi sanctus non adiuuat spiritus inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est caritatem diffundens in cordibus nostris, profecto illa lex quamuis bona auget prohibendo desiderium malum, sicut aquae impetus, si in eam partem non cesset influere, uehementior fit obice obposito, cuius molem cum euicerit maiore cumulo praecipitatus uiolentius per prona prouoluitur. nescio quo enim modo hoc ipsum, quod concupiscitur, fit iocundius, dum uetatur. et hoc est quod fallit peccatum per mandatum et per illud occidit, cum accedit etiam praeuaricatio, quae nulla est ubi lex non est.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
