Latin
60
Augustine, De Spiritu et Littera 60
Unproofread scanNot analysed yet
Haec disputatio, si quaestioni illi soluendae sufficit, sufficiat. si autem respondetur canendum esse, ne quisquam deo tribuendum putet peccatum, quod admittitur per liberum arbitrium, si in eo, quod dicitur: quid habes quod non accepisti? propterea etiam uoluntas, qua credimus, dono dei tribuitur, quia de libero existit arbitrio, quod cum crearemur accepimus, adteudat et uideat non ideo tantum istam uoluntatem diuino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est, uerum etiam quod uisorum suasionibus agit deus, ut uelimus et ut credamus, siue extrinsecus per euangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suae, ut ad gratiam iustificantcm credendo confugiat, siue intrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei ueniat in mentem, sed consentire uel dissentire propriae uolnntatis est. his ergo modis quando deus agit cum anima rationali, ut ci credat —neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio, si nulla sit suasio uel uocatio cui credat —,profecto et ipsum uelle credere deus operatur in homine et in omnibus misericordia eius praeuenit nos, consentire autem uocationi dei uel ab ea dissentire, sicut dixi, propriae uoluntatis est. quae res non solum non infirmat quod dictum est: quid enim habes quod non accepisti? uerum etiam confirmat accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo ac per hoc quid habeat et quid accipiat dei est, accipere autem et habere utique accipientis et habentis est. iam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coartet, cur illi ita suadeatur ut persuadeatur. illi autem non ita. duo sola occurrunt interim quae respondere mihi placeat: o altitudo diuitiarum! et: numquid iniquitas apud deum ? cui responsio ista displicet quaerat doctiores. sed caueat, ne inueniat praesumptores.