# De Spiritu et Littera 61

Augustine, De Spiritu et Littera, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/61

Concludamus igitur librum aliquando. cuius tanta prolixitate utrum aliquid egerimus nescio; non apud te, cuius fidem scio. sed apud animos eorum. propter quos me scribere noluisti, qui non contra nostram, sed — ut mitius loquar et non dicam illius qui in suis apostolis est locutus — certe contra tanti apostoli Pauli non unam sententiam, sed tam uehementem, tam intentam uigilemque conflictationem malunt suam defensitare sententiam quam eum audire obsecrantem per miserationem dei et dicentem per gratiam dei quae data est illi: non plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut deus partitus est mensuram fidei.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
