# De Spiritu et Littera 63

Augustine, De Spiritu et Littera, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/63

Sed quia dici potest illa opera esse diuina, iuste autem uiuere ad nostra opera pertinere, suscepi ostendere etiam hoc opus esse diuinum et hoc egi libro isto loquacius forte quam sat est. sed contra inimicos gratia? dei etiam parum mihi dixisse uideor nihilque me tam multum dicere delectat quam ubi mihi ut scriptura eius plurimum suffragatur et id agitur, ut qui gloriatur in domino glorietur et in omnibus gratias agamus domino deo nostro sursum cor habentes, unde a patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum est. nam si propterea non est opus dei, quia per nos agitur uel quia illo donante nos agimus, nec illud est opus dei, ut mons transferatur in mare, quia per fidem hominum fieri posse dominus dixit et hoc ipsorum operi adtribuit dicens: si habueritis in nobis fidem tam quam granum sinapis, dicetis monti huic: tollere e t mittere i n m a r c, et fiet et nihil inpossibile erit uo b is. certe 'uobis' dixit, non 'mihi' aut 'patri'; et tamen hoc nullo modo facit homo nisi illo donante et operante. ecce quemadmodum sine exemplo est in hominibus perfecta iustitia et tamen inpossibilis non est. fieret enim, si tanta uoluntas adhiberetur, quanta sufficit tantae rei. esset autem tanta, si et nihil eorum quae pertinent ad iustitiam nos lateret et ea sic delectarent animum, ut quicquid aliud uoluptatis dolorisue inpedit, delectatio illa superaret: quod ut non sit, non ad inpossibilitatem, sed ad iudicium dei pertinet. quis enim nesciat non esse in hominis potestate quid sciat nec esse consequens ut quod adpetendum cognitum fuerit adpetatur, nisi tantum delectet quantum diligendum est? hoc autem sanitatis est animae.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
