# De Spiritu et Littera 7

Augustine, De Spiritu et Littera, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/7

Sed totum ipsum apostolicae epistolae locum, si placet, consideremus et sicut dominus adiuuerit pertractemus. uolo enim, si potuero, demonstrare illud, quod ait apostolus: littera occidit, spiritus autem uiuifieat, non de figuratis locutionibus dictum, quamuis et illic congruenter accipiatur, sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. quod cum ostendero, profecto manifestius apparebit bene uiuere donum esse diuinum non tantum quia homini deus dedit liberum arbitrium, sine quo nec male nec bene uiuitur, nec tantum quia praeceptum dedit, quo doceat quemadmodum sit uiuendum, sed quia per spiritum sanctum diffundit caritatem in cordibus eorum quos praesciuit ut praedestinaret, praedestinauit ut uocaret, uocauit ut iustificaret, iustificauit ut glorificaret. hoc autem cum apparuerit, uidebis, ut existimo, frustra dici illa tantum esse possibilia sine exemplo, quae dei opera sunt — sicut de cameli transitu per foramen acus commemorauimus et quaecumque alia sunt apud nos inpossibilia, apud deum autem facilia — et ideo non inter haec humanam deputandam esse iustitiam, quod non ad dei, sed ad hominis opus pertinere debeat, cuius perfectio, si est in hac uita possibilis, nullam esse causam cur sine exemplo esse credatur. hoc ergo frustra dici satis elucebit, cum et ipsam humanam iustitiam operationi dei tribuendam esse claruerit, quamuis non fiat sine hominis uoluntate. et ideo eius perfectionem etiam in hac uita esse possibilem negare non possumus quia omnia possibilia sunt deo, siue quae facit sola sua uoluntate siue quae cooperantibus creaturae suae uoluntatibus a se fieri posse constituit. ac per hoc quicquid eorum non facit, sine exemplo est quidem in operibus factis, sed apud deum et in eius uirtute habet causam qua fieri possit et in eius sapientia quare non factum sit; quae causa etiamsi lateat hominem, non se obliuiscatur esse hominem nec proptera deo det insipientiam, quia non plene capit eius sapientiam.

---

Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml.
