Latin
8
Augustine, De Spiritu et Littera 8
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende igitur apostolum ad Romanos explicantem satisque monstrantem quod scripsit ad Corinthios: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sic magis accipiendum quemadmodum supra diximus, quoniam legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus uiuificans desit, occidit; sciri enim facit peccatum potius quam caueri et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis accedit.