Latin
4
Augustine, De Substantia Dilectionis [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De gemino charitatis funiculo. Igitur per amorem sociata est factori suo creatura rationalis, solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius, quanto fortius. Propter quod etiam ut indivisa societas ci concordia utrobique perfecta haberetur, geminatus est nexus, in charitate Dei et proximi: ut per charitatem Dei omnes uni cohærerent, per charitatem proxirni omnes ad invicem unum fierent; ut quod de illo uno, cui omnes inhærebant, quisque in semetipso nou caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est, ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat; si gaudium est, bene requiescat. Est enim amor, sicut dictum est, delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, et requiescens per gaudium, currens ad illud, et requieseeus in illo. Ad quid, aut in quo?