Latin
8
Augustine, De Substantia Dilectionis [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc, quam dixi, navem vel arcam in corde tun ædificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad por Ium quietis pervenias; duo opera Dei considera, videlicet opus conditionis, et opus restaurationis. Opus autem conditionis est creatio coeli et terræ, et omnium quæ in eis continentur, quæ sex dichus facta sunt. Opus vero restaurationis, incarnalio Vethi, et omnia quæ a principio mundi usque ad finem, vel ad eam prænuntiadam præcesserunt, vrl ad ipsam confirmandam secutura sunt: qna; omnia sex ætatibus fiunt. Sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem catholicam, quae idcirco sancti amplius diliguut, quia in eis suæ salutis remedia agnoscunt. Hæc autem partim per homines. partim per Angelos. partim per semetipsum operatus est Dens: ut III arca spirituali prima sit mansio opera hominum, secunda opera Angelorum, tertia opera Dei, supremus cubitus, auctor universorum Deus.