# De Trinitate 1.10

Augustine, De Trinitate, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.10

Ilinc etiam consequenter intelligitur nor. tantummodo de Patre dixisse apostolum Paulum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno et solo Deo quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem: ac per hoc Filius Dei, quia vita œterna eat, cum Patre etiam ipse intelligitur, ubi dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Ejus enim vitæ aeterna et nos participes facti, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cujus participes efficimur, vita æterna; aliud nos qui cjus participatione vivemus in æternum. Si enim dixisset, Quem temporibus propriis ostendet Pater beatus et solus potens, Rex rcguin et Dominus dominantium, qui solus babet immortalitatem, nec sic inde separatum Filium oporteret intelligi. Neque enim, quia ipse Filius alibi loqucns voce Sapientiae ( ipse est enim Dci Sapientia [I Cor. I, 24]) ait, Gyrum cæli circuivi sola (Eccli. XXIV, 8), separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de Patre prater Filium intelligatur, quod dictum est, Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula sœculorum. Amen (I Tim. vi, 14-16). In quibus verbis, nec Pater propric nominatus est, nec Filius, nec Spiritns sanctus; sed beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas. i i. Nisi forte quæ sequuntur, perturbabunt hunc intellectum, quia dixit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest: cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum ejus divinitatem accipiatur, quam non viderunt Judaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas * humano visu nullo modo potest: sed eo visu videtur, quo jam qui vident, non homines, sed ultra homines sunt. Recle ergo ipse Deus Trinitatis intelligitur beatus et solus potens, ostendens adventum Domini nostri Jesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est, Solus habet immortalitatem; quomodo dictum est, Qui facil mirabilia solus (Psal. LXXI, 48). Quod velim scire de quo dictum accipiant: si de Patre tantum, quomodo ergo verum est, quod ipse Filius dicit, Quæcumque enim Pater facit, hœc eadem et Filius facit similiter? All quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit antem idem Filius, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. v, 19,21). Quomodo ergo solus Pater facit mirabilia, cum haec verba nee Patrem tantum, nec Filium tantum permittant intelligi, sed utique Deum unum veram solum, id est, Patrem ct Filium et Spiritum sanctum?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
