# De Trinitate 1.12

Augustine, De Trinitate, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.12

Item cum dicit -idem apostolus, Sobi, unus Deus Pater, ex quo omnia, et not iti ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6); quis dubitet eum omnia quæ ereata sunl dicere, sicut Joannes, Omnia per ipsum facta sunt? Quæro itaque de quo dicat alio loco, Quo. niam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen. Si euim de Patre et Filio et Spirilu sancto, ut singulis personis singula tribuantur; Ex ipso, ex Patre; per ipsum, per Filium; ill ipso, in Spiritu sancto: manifestum quod Palcr et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, quando singulariter intulit, Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Unrie euim cæpit hunc sensum, non ait, altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Patris, ani Filii, aut Spiritus sancti; sed, sapientiæ et scientiæ Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis euim cognovit mentem Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Rom. XI, 55- 30). Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi votun!, quomodo ergo omnia per Patrem sunt, sicut hic dicitur; et omnia per Filium, sicut ad Corinthios ubi ait, Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et sicut in Evangelio Joannis, Omnia par ipsum facta sunt? Si enim alia per Patrem, alia per Filium, jam non omma per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; cadcm per Patrem, quæ per Filium. Æqualis est engo Patri Filius, et inseparabilis operatio est Pa ris et Filii. Qnia si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt: at omnia per Filium facta sunt; ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quæ facta sunt. Quanquam nee ab ipso verbo tacuerit Apo tolus, et apertissime omnino dixeril, Qui cum in Dei forma esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. II, 6): hiC Deum proprie Patrem appellans, sicut alibi, Caput autem Christi, Deus (I Cor. XI, 3).

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
