# De Trinitate 1.13.1-29

Augustine, De Trinitate, 1.13.1 to 1.13.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.1

Similiter ct de Spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui h:rc disputaverunt, abundantius usi bunt, quia et ip,c Deus, et non creatura. Quod si non creatura, non tantum ( Deus nani et homines dicti sunt dii [Psal. LXXXI, 6]), sed ctiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus:'qualis, et in Trinitatis unitate consubstantialis ei coæternus. Maxime vero illo locosatis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur non servire creaturæ, sed Creatori (Rom. I, 25): non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem (Galat. v, 13). quod est græce δουλεύειν; sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est græce λατρεύειν. Unde idololatræ dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quæ debetur Dco. Secundum hanc cnim servitutem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis. ct illi soli servies (Deut. VI,. 13). Nam et hoc distinctius in græca Scri. ptura invenitur; λατρεύσεισ enim habet. Porro si tali servitute creaturæ servire prohibemur, quandoquidcm dictum est, Dominum Deum tuumadorabis, et illi soli servies; unde et Apostolus detestatur cos qui coluerunt, et servierunt creaturæ, potins quam Creatori: non est utique creat ira Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente. A? o stolo, Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes (Philipp. III, 5), quod est in græco. λμτρεύοντες. Plures enim codices etiam latini sic habent, qni Spi. ritui Dei scrvimus: græci autem omnes, aut pene omnes. In nonnu'lis autcm exemplaribus latinis invenimus non, Spiritui Dei servimus; sed, spiritu Deo servimus (a). Sed qni in hoc errant, et auctoritati graviori cedere detrectant, numquid et iliud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis eat 1 Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Quid autem iusanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
