# De Trinitate 1.13.30-48

Augustine, De Trinitate, 1.13.30 to 1.13.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.30

Alio cnim loco dic*t: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quæ membra sunt Christi. templum est Spiritus sancti, uon est creatura Spiritus sanctus: quia cui corpus no trum templum exhibemus, necesse est ut huic eam servitutem debeamus, qua nonnisi Deo. serviendum est, quai græce appellatur λατρεια Unde consequenter dicit: Glorificate ergo I Deum in corpore vestro (I Cor VI. 19. 15, 20). CAPUT VII. — 14 Filius quomodo minor Patre ac se ipso. His et talibus divinarum Scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores nostri copiosius usi, expugnaverunt hæreticorum tales calumnias vel errorcs, insinuatur fidei nostræ unitas et æqualitas Trini atis. Sed quia multa ill sanctis Libris propter incarnationem Verbi Dei, quæ pro salute nostra rcparanda facta est, ut mcdiator Dci et, hominum esset homo Christus Jcsus (I Tim. II II 5), ita dicuntur, ut majorem Filio Patrem significent, vel ctiam apertissime ostendant; erraverunt homines minus diligenter serutantes vel intuentes universam seriem Scripturarum, et ca quæ de i Christo Jesu secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam quæ ante iucnruntionem sempiterna erat, et sempiterna est, transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem Filium esse quam Pater esl, quia scriptum est ipso Domino dicente, Pater major me est (Joan. xiv, 28). Veritas autem ostendit secundum istum modum eliam se ipso minorem Fili'lIn. Quomodo enim non etiam se ipso minuor factus est. qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Neque cnim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat æqualis Patri. Si erogo iia accepta est forma servi, ut non amitteretur forma Dei, cum et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit FiMus unigenitus nei Patris, in forma Dei aequalis Putri, in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
