Latin
1.13.49 to 1.13.69
Augustine, De Trinitate 1.13.49-69
Unproofread scanNot analysed yet
quis nou intelligat quod in forma Dei etiam ipse se ipso major est, in forma autem servi etiam se ipso minor est 'Non itaque immerito Scriptura utrumque dicit, et æqualem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Ulud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla confusione intelligitur. Et hæc nobis regula per omnes sacras Scripturas dissolvendae hujus quæstionis, ex uno capitulo Epistolæ Pauli apostoli promitur, ubi manifestius ista distinctio com. mendatur. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; sed semelipsum exinanivit, formam servi accipiens, in simililudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7 ). Est ergo Dei Filius Deo Patri natura æqualis, habitu minor. In forma enim servi quam accepit, minor cst Patre: in forma autem Dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset, a qualis est natri. In forma Dei, Verbum per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3): in forma autcin servi, factus ex mulicre, factus sub Lege, ut eos qui sub LeGe crant, redimeret (Galat. IV, 4, 5). Proinde in forma Dei fecit hominem: in forma servi factus est homo. Nam si Pater tantum sine Filio fecisset hominem, non scriptum csset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Ergo quia forma Dei accepit fotmam servi, utrumque Deus et utrumque homo: sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum corum in alterum conversum atque mutatum est: nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas; nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura. CAPUT VIII. —i5. Scripturas de subjectione Filii sub Patre perperam intellectas explicat. Regnum Patri non sic tradet Christus, ut adimat sibi.