# De Trinitate 1.13.70-82

Augustine, De Trinitate, 1.13.70 to 1.13.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.13.70

Contemplatio promissa finis omnium actionum. Spiritus sanctus ad beatitudinem nostram sufficit perinde ac Pater. Illud aulem quod dicit Apostulus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura suscepius est, conversum iri postea in ipsam divinitatem, vel, ut curtius expresserim, deitatem, quæ non est. creatura, sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis et sibimet consubstantialis et coæterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ila dictum, Et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut ipsam subjectionem, commutationem et conversionem credat futuram creaturæ in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id est, ut quae fucrat substantia creaturæ, fiat substantia Creatoris; certe vel hoc concedit, quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum cum Dominus diceret, Pater major me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in ccelum, verum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ac si diceretur, Tunc et ipse Filius hominis et a Verbo Dei, suscepta humana natura commutabitur in ejus naturam, qui ei subjecit omnia; tunc futurum putant, cum post diem judicii tradiderit regnum Deo et Patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc Pater major est, quam quæ de Virgine servi forma accepta est. Quod si aliqui et hoc affirmant, quod jam fuerit in Dei substantiam mutatus homo Christus Jesus; illud certe negare non possunt, quod adhuc natura hominis mancbat, quando ante passionem dicebat, Quoniam Pater major me est: unde nulla cunctatio est secundum hoc dictum csse, quod forma servi major est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
