# De Trinitate 1.16.27-58

Augustine, De Trinitate, 1.16.27 to 1.16.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.16.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.16.27

III, 3, 4). Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in ænigmate, hoc est in similitndiuibus; tunc autem, facie ad faciem (I Cor. XIII, 42). r 17. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque æterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat (1 Joan. III, 2). Quod enim dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel: Qu: est, misit me ad vos ( Exod. III, 14); hoc contemplabimur cum vivemus in æternum. Ita quippe ait: Hæc autem eat vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum ( Joan. XVII, 3 ). Hoc fiet cum venerit Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum ( I Cor. IV, 5 ), cum tene. bne mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor ( Psal. v, 5). De hac contemplatione intelligo dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: id cst, cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei et Patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit: mihi aliud non videtur. Neque enim quæremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quæ nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quæ videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25 ), quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo ( Psal. xv, ii ). Illa lætitia nihil amplius requiretur; quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Patcr, et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus, ut diceret Domino, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: sed nondum intellexerat, eo quoque nodo idipsum se potuisse dicere, Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
