Latin
1.19.1 to 1.19.18
Augustine, De Trinitate 1.19.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus Patre et Filio exclusus esse ab hac mansione Spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de Spiritu sancto: Quem hicmundu, accipere non potest, quoniam non videt iUum: nostis illum vos, quia vobiscum manet, et in tobis eat? Non itaque ab hac mansione separatus est, de quo dictum est, vobiscum manet, et in vobis eat. Nisi forte quisquam sic absurdus est, ut arbitretur, cum Pater et Filius venerint ut mansionem apud dilectorem suum faciant, discessurum inde Spiritum sanctum, et tanquam locum daturum esse majoribus. Sed huic carnali cogitationi occurrit Scriptura: paulo quippe superius ait, Et ego rogaoo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut, vobiscum sit in æternum (Joan. xiv, 4 6-23). Non ergo discedet Patre et Filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum; quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine ipso. Sed propter insinuationem Trinitatis, personis etiam singulis nominatis dicuntur quædam separatim 1; non tamen aliis separatis intelliguntur, propter ejusdem Trinitatis unitatem unamqne substantiam atque deitatem Patris et Filii et Spiritus sancti. CAPUT X. —20. Quomodo Christus tradet regnum Deo et Patri. Tradito regno Deo et Patri, Christus jam non interpellabit pro nobis. Tradet itaque regnum Dco et Patri Dominus noster Jcsus Christos, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quando perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum, et requies sempiterna, et gaudium quod nunquam auferetur a nobis. Hoc enim signat in eo quod ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Id. XVI, 22). Hujus gaudii similitudinem præsignabal Maria sedens ad pedes Domini, et intenta in verbum ejus; quieta scilicet ab omni actione, et intenta in veritatem secundum quemdam modum, cujus capax est ista vita, quo tamen præfigurarct illud quod funi.