Latin
1.19.40 to 1.19.61
Augustine, De Trinitate 1.19.40-61
Unproofread scanNot analysed yet
tionem, cui percipiendæ suspiramus et gemimus, et cum transierit labor et gemitus, jam non interpellabit pro nobis traditu regno Deo et Patri. lloc significans nil, Hæc vobiscum locutus sum 1 in similitudinibus: veniet hora, quando jam MOM in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; id est, jan non erunt similitudines, cum visio fucrit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; ac si diceret, manifeste Patrem ostendam vobis. Nuntiabo quippc ait, quia Vcrbum ejus est. Scquitur cnim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis qnia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. xvi, 25-28). Quid est, A Patre exivi; nisi, non in ea forma qua aequalis sum Patri, sed alilcr, id est, in assumpta creatura minor apparui? Et quid est, Verri in hunc mundum; nisi, furrnam servi, quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum qni mundum istum diligunt, oculis dcmonstravi? Et quid est, Iterum relinquo mundum; nisi, ab aspectu dilectorum mundi aufcro quod viderunt? Et quid est, Vado ad Patrem; nisi, doceo me sic intelligendum a fidelibus meis, quomodo æqualis sum Patri? Hoc qui credunt, digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est traderc regnum Deo et Patri. Fideles quippe ejus quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum cjus, pro quibus nunc interpellat: tunc autem illic eos sibi faciens inhærere, ubi aequalis est Patri, non jam roga. bit Patrem pro eis. Ipse enim, inquit, Puter amat vos. Ex hoc enim rogat, quo minor est Patre: quo vero æqualis est, exaudit cum Patre.