# De Trinitate 1.19.62-77

Augustine, De Trinitate, 1.19.62 to 1.19.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.62

Unde se ab eo quod dixit, Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intelligi quae supra commemoravi, satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam, ut et aliæ illic intelligantur. Sic itaque dictum est, Ipse enim Pater amat vos, ut consequenter intelligatur et Filius et Spiritus sanctus: non quia modo nos non amat, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); sed tales nc amat Deus, quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in æternum conservat: quod tunc erit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut jam non roget Patrem, quia ipse Pater uniat nos. Quo autem merito, nisi fidei, qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveniemus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus; non quales odit quia sumus 1, et hortatur ac præstat ne tales esse semper velimus. CAPUT XI. - it. Regula qua intelligitur Filius in Scripturis nunc æqualis, nunc minor. Quapropter, cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei, in qua:.'qualis est Patri, et quid secundum formam servi qnam accepit, in qua minor cst Patre, non conturbabimur tanquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum Librorurn sententiis. Nam secundum formam Oei æqualis est Patri et Filius et Spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut jam ostendimus: secundum autem formam servi, minor cst Patre, qnia ipse dixit: Pater major me est (Joan. xiv, 28 ): minor est se fpso, quia de illo dictum est, Semetipsum exinanivit (Philipp. n, 7): minor est Spiritu sancto, qnia ipse ait, Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
