# De Trinitate 1.19.78-101

Augustine, De Trinitate, 1.19.78 to 1.19.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.78

qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei (Matth. XII, 32). Et in ipso virtutes opcratus est, dicens: Sl ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia, certe supervenit super vos regnum Dei ( Luc. xi, 20). Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubilationis ostendit. Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, pradicare captivis remissionem (Isai. LXI, i; Luc. IV, 18, 19), et cætera: ad quæ facienda idco dicit se inissum, quia Spiritus Domini est super cum. Secundum formam Dei, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 5): secundum formam servi, ipsc far Ius est ex muliere, factus sub Lege ( Galat. iv, 4). Secundum formam Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. x. 30 ): secundum formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatcm ejus qui cum misit (Id. vi, 38). S cundum formam Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. v, 26): secundum formam servi, tristis est anima ejus usque ad mortem; et, Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me iste calix (Matth. xxvi, 38, 39). Secundum formam Dei, ipse est verus Deus et vita æterna ( I Joan. v, 20): secundum formam servi, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
