Latin
1.2.42 to 1.2.48
Augustine, De Trinitate 1.2.42-48
Unproofread scanNot analysed yet
Et illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. vi, 16): cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia vera immort alitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura; quoniam solius est Creatoris. Hoc et Jacobas dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec mementi obumbratio (Jacobi i, 17). Huc et David: Mutabis ea, et mutabuntur; tu vero idem ipse es (Psal. CI, 27, 28).