# De Trinitate 1.24

Augustine, De Trinitate, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.24

Secundum formam Dei dictum cst, Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 23), id est, ante omnes altitudines creaturarum; et, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 5), id est, ante omnia tempora et temporalia: secundum formam autem servi dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22). Quia secundum formam Dci dixit, Ego sum veritas; et secundum formam servi, Ego sum ria (Joan. xiv, 6). Quia enim ipse primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5 ) itcr fecit Ecclesiæ suae ad regnum Dei ad vitam alternam, cui caput est ad immortalitatcm etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei in opera ejus. Secundum firmani enim Dei, principium est quod et loquitur nobis (Joan. vm, 2o); in quo principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): secundum autem formam servi, Sponsus procodens de thamamo suo ( Psal. XVII, 6 ). Secundum furmam Dci, Primogenitus omnis creaturæ, et ipse ante omnes est, et omnia in illo constant: secundum formam servi, Ipse est caput corporis Ecclesiæ (Coloss. I, 15, 17, 18). Secundum formam Dei, Dominus est gloriæ ( I Cor. II, 8). Unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim prædestinavit, ipsos ct vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. vin, 30). De ilio quippe dictum est quod justificet impium (Id. iv, 5); de illo dictum est quod sit justus et justificans (Id. III, 26). Si ergo qaos justificavit, ipsos et glorificavit, qui justificat ipse et glorificat, qui est, ui diJ, Dominus gloriæ. Secundum formam tamen servi satagentibus descipulis de glorificatione sun, respondit: Sedere ad dexteram vel ad sinistram meam non eat meum dare vobis, sed quibus paralum eat a Patre meo (Matth. xx, 2J)..

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
