# De Trinitate 1.25

Augustine, De Trinitate, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.25

Quod autem paratum cst a Patre ejus, cl ab ipso Filio paratum est: quia ipsc ci Pater unum sunt (Joan. x, 50). Jam enim ostendimus in bac Tri nitate per multos divinarum locutionum modo; etam dc singulis dici quod omnum est, propter inscparabI In opciationem unius cjusdemque substantiæ. Sicut et de Spiritu sancto dicit, Cum ego iero, mittam illum ad vos (Id. xvi, 7). Non dixit, Mittemus; sed ita quasi tautum Filius eum missurus esset, et non Pater; cnm alio loco dicat, Hæc locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia (Id. xiv, 23 26). Hic rursus ita dictum est, quasi non cum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista, ila et illud quod ait, scd quibus paratum est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedcs gloriæ quibus vellet. Scd dicit aliquis: Illic cum de Spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum; et alio I co ila l'atrem, ut non negaret sc missurum: hic vero aperte ait, Non cst meum dare; atque ila secutus, a Patre dixit isla pra parata. Sed boc est quod præstruximus I secundum formam servi dictum: ut ila intelligeremus, Non cst meum dare, ac si diceretur, Non est humanæ potestatis hoc darc: ut per illud intelligatur In dare, per quod Deus æqualis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est, non humana potestate ista do, sed quibus paratum eat a Patre meo: sed jam tn intellige, quia si omnia qua habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15), et hoc utique meum est,et cum Patre ista paravi.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
