# De Trinitate 1.26.1-17

Augustine, De Trinitate, 1.26.1 to 1.26.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.1

Narn el illud quæro, quomodo dictum sit, Si quis non audit verba mea, ego non judicabo illum. Fortassis enim ita hic dixit, Ego non judicabo illum, quemadmodum ili, Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non cnim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum: deinde adjungit et dicit, Qui me spirit et noM accipit verba mea, habet qui se judicet. Hic jam intelligeremus Patrem, nisi adjungeret et dicerct: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jain lice Filius judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nee Patcr, sed verbum quod locutus est Filius? Imo audi adhuc quod sequitur: Quia ego I inquit, non ex me locutus sum, sed qui nae misit Pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quoe ergo ego loquor, ita ut dixit mihi Pater, sic loquor (Id. XII, 47, 50). Si ergo non judicat Filius, sed verbum quod loculus est Filius; ideo autem judicat verbum quod locutus est mins « quia non ex se loculus e,t Filius, sed qui misit eum Pater mandatum dedit ci quid dicat, et quid loquatur: Pater utique judicat, cujus verbum est quod locutus est Filius, atquo ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris: nam et verbum hoc appellavit, et mandatum. Videamus ergo ne forte qnod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit, Ego non ex me natus sum. Si enim Verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater: in quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam jam existenti et non habenti dederit aliquid;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
