Latin
1.27.1 to 1.27.24
Augustine, De Trinitate 1.27.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Quæro itaque quomodo intelligamus, Ego non judicabo; sed verbum quod locutus sum judicabit: quod ex consequentibus apparet ila dictum, ac si diceret, Ego non judicabo; sed verbum Patris judicabit. Verbum autcm Patris est ipse Filius Dei. Siccine intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo potest istud esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum; sed ego judicabo ex potestate Verbi, quoniam Filius Dei sum. Aut si contraria et repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo: quid illic dicemus, ubi ait, Mea doctrina non est meu? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non eat mea: quam dixit suam, camdem dixit non suam. Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit; secundum aliud, non luam: secundum formam Dei, suam; secundum for. . mam servi, non suam? Cum enim dicit, non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. vn, 16), ad ipsum Verbum nos facit recurrere. Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit (Id. XII, 44)? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium sibique adversum potest intelligi, Qui in me credit, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit: nisi ita intelligas, Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, ac sic ad se æqualcm Patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium, et dicens, Non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari: sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem cui est aequalis.