# De Trinitate 1.27.81-84

Augustine, De Trinitate, 1.27.81 to 1.27.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.81

Secundum hoc enim quod æqualem Pater genuit Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in judicio, non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit. Non quia non judicabit qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius, Est qui quærat, et judicet: sed ila est dictum I Pater non judicat quemquam, des omne judicium dedit Filio; ac si diceretur, Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium: quia et filius bominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt ill quem pupugeruut.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
