Latin
1.30.1 to 1.30.15
Augustine, De Trinitate 1.30.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma filii hominis apparebit, quæ forma non est Patris, sed Filii; nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre; ut sit in judicio conspicuus et bonis et malis. Paulo enim post dicit: Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. Hæc vita æterna est illa visio, quæ non pertinct ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis, quia veniet 1hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Et boc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant, quia Filius Dei est; id est, sic eum propter se iactum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia æqualis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso. Deinde venit ad visionem suae claritatis, in qua venturus est ad judicium; quae visio communis erit et irnpiis et justis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia Filius Dei est aequalis Patri, non accipit hanc potestatem judicii faciendi, sed habet illam cum Patre in occulto: accipit autem iliam, ut boni et mali eum videant judicantem, quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis: nam visio formæ Del nonnisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt;