# De Trinitate 1.30.16-28

Augustine, De Trinitate, 1.30.16 to 1.30.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.30.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.30.16

id est, solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia se ipsum ostendet illis. Et ideo vide quid sequatur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos probibet mirari, nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit, ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem et judicium facere, quia filius bominis est; cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est! Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt; oportet autem ut judicem vivorum et mortuorum, cum coram judicabuntur, et justi videant ei itnnui: Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet nora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient rocemejus: et prodicnt qui bona gesserunt, in resurrectionem vitæ; qui autem mala gesseruut, in resur- I rectionem judicii (Joan. v, 22-29).Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, tIt resurgentes omnes viderent cum in forma, in qua vidcri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam æternam. Quæ est autem viia æterna nisi illa visio, quæ non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quan misisti Jesum Christum (Id. lVII, 3). Quomodo et ipsum Jesum Christum, nisi quemadmodum unum virum Deum, qui ostendet se ipsum illis; non quomodo sc ostendet etiam puniendis in forma filii bominis?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
