Latin
1.31.44 to 1.31.60
Augustine, De Trinitate 1.31.44-60
Unproofread scanNot analysed yet
xxv, 37, 41, 34). Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam; sic justi in vitam æternam. Quid est autem vita æterna, nisi, ut cognoscant te, in. quit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? Sed jam in ea claritate de qua dicit Patri, Quam habui apud te, priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 3, 5). Tunc cnim tradet regnum Deo et Patri (I Cor. xv, 24), ut intret servus bonus in gaudium Domini sui (Matlh. xxv, 21, 23), et abscondat eos quos possidet Deus in abscondito vultus sui a conturbatio e hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes i! lam sententiam: a quo auditu malo justus non timebit (Psal. CII, 7), si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae Ecclesiæ, a contradictione linguarum (Psal. xxx, 21), id est a calumniis hæri ticorum. Si vero est alius intellectus verborum Domini quibuS ait, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus; dum tamen non ideo credatur majoris bonitatis esse Patris quam Filii substantia, secundum quam Verbum est per quod facta sunt omnia, nihilque abhorret a sana doctrina: securi utamur, non uno tantum, sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur hæretici, quanto plures exitus patent ad eornm laqueos evilan dos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt, ab alio jam petamus exordio.