# De Trinitate 1.6.35-51

Augustine, De Trinitate, 1.6.35 to 1.6.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.35

Movet etiam quomodo Spiritus sanctus in Triuitale sit, quem nec Pater, noc Filius, nee ambo genuerint, cum sit Spiritus et Patris et Filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et tædio nobis suut; si quid hinc ex dono Dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, nequc cum invidia tabescente itcr habeamus (Sap. VI, 25). Si dicimus nihil nos de talibus rebus cogitare solere, rnentimnr: si autem fatemur habitare I ista in cogitationibus nostris, quoniam rapimur amore indagandae veritatis, flagitant jure cbaritatis ut cis indicemus quid hinc excogitare potuerimus: non quia jam acceperim, aut perfectus sim; ( nam si Paulus aposto. lus, quanto magis ego longe infra illius pedes jacens non ine arbitror apprehendisse?) sed pro modulo meo, si ea quae retro sunt obliviscor, et in anteriora me extendo, ct secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis (Philipp, III, 12-14), quanlum ejusdem viae peregerim, et quo pervenerim, unde mibi in linem reliquus cursus est, ut aperiam desideratnr a me, illis desiderantibus quibus me servire cogit libera charitas. Oportet autem, et donabit Deus, ut eis ministrando quæ legant, ipse quoque proficiam; et cis cupicns respondere quærentibus, ipse quoque inveniam quod quærebam. Ergo suscepi hæc, jubente atque adjuvante Domino Deo nostro, non tam cognita cum auctoritatc disserere, quam ea cum pictate disserendo cognoscere. CAPUT VI. — 9. Filium esse verum Deum ejusdem cnm Patre subtantiœ. Non solus Puter, sed Trinitas dicta immortalis. Non ex solo Putre omnia, sed etiam ex Filio. Spiritum sanctum esse verum Deum Patri et Filio æqualem. Qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non esse Dcum, aut non esse verum Dcum, aut non cum Patre unum et solum Deum, aut non vere immortalem, quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
