Latin
Book 9
Augustine, De Trinitate 10
Unproofread scanNot analysed yet
Unde cliam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas, ct quodam modo infusas memoriæ, ex quibus etiam ea quæ non visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam suut, sive fortuitu sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus,vel approbare apud nosmetipsos, vel improbare convinci-, mur, cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam cl cum rccolo Carthaginis moenia quæ vidi, et cum fingo Alexandriæ1quæ non vidi, easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praferens, rationabiliter præfero; viget etclaret desuper judicium vcritatis, ac sui juris incorruptissimis regulis firmum est: et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur.