Latin
10.1 to 10.18
Augustine, De Trinitate 10.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper occultus est, jam in promptu est intelligere etiam de Spiritu sancto cur missus ct ipse dicatur. Facta est enim quædam creaturae speCies ex tempore in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit (Matth. III, 46), sive cum decem diebus peractis post ejus ascensionem, die Pentecostes factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisæ tanquam ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 2-4). Hæc operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sacti dicta est; non ut apparerct ejus ipsa substantia, qua ct ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius; sed ut exterioribus visis hominum corda commota, a temporali manifestatione venientis ad occultam æternitatem semper praesentis converterentur. CAPUT VI. —ii. Non ac assumpta creatura a Spiritu sancto, ut caro a Verbo. Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est lilius hominis, in qua forma ipsius Verbi Dei persona praesentaretur: non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti sapientes, sed præ participibus suis (Hebr. I, 9); non. utique quod amplius habebat Verbum, ut esset quam caeteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro; id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum eat (Joan. I, 44): sicut et it- Ind, Et videbit omnis caro pariter salutare Dei (Luc.