Latin
10.1 to 10.10
Augustine, De Trinitate 10.1-2-10
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo apostolus Paulus, quamvis adhuc portaret sarcinam corporis, quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. ix, 15), quamvis adhuc ex parte atque in aenigmate vidcret (I Cor. XIII, 12), optans dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23), et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans rcdempLionem corporis sui (Rom. VIII, 23), potuit tamen significando praedicare Dominum JesunT Chrislum, aliter per linguam suam, aliter per Epistolam, aliter per Sacramentum corporis et sanguinis ejus (nec linguam quippe ejus, nec membranas nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus; sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rito sumimus ad salutem spiritualcm in memoriam pro nobis Dominicæ passionis: quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibilitcr Spiritu Dei, cum hæc omnia quae per corporales mutus in illo opere fiunt, Dcus operetur, movens primitus invisibilia ministrorum, sive animas hominum, sive occultorum spirituum sibi subditas servitutes): quid mirum si etiam in creatura coeli et terræ, maris et acris, facit Deus quæ vult sensibilia atque visibilia, ad se ipsum in eis, sicut oportere ipse novit, significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia, quæ omnino incommutabilis est, omnibusque spiritibus, quos creavit, interius secretiusque sublimior? CAPUT V, -It. Miracula cur non consueta opera. Vi enim divina totam spiritualem corporalemque administrante creaturam, omnium annorum certis diebus advocantur aquae maris, et effunduntur super faciem terrae. Sed cum hoc orante sancto Elia factum est, quia praecesserat tam continua et tam longa serenitas, ut deficerent fame homines, nec ea hora qua ille Dei servus oravit, aer ipse aliqua humida facie mox futuræ pluviae signa prætulerat, consecutis tantis et tam velociter imbribus apparuit vis divina, quibus iliud dabatur dispensabaturque miraculum (III Rcg.