# De Trinitate 10.10-26

Augustine, De Trinitate, 10.10 to 10.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.10

CAPUT VIII. — 11. Trinitas quæ imlago Dei, jam quærenda ix principali mentis parte. Nunc vero ad eam jam pervenimus disputationcm, ubi principale mentis humanæ, quo novit Deum vet potest nosse, considerandum suscepimus, ut in eo reperiamus imagincm BeL Quamvis enim mens humana non sit ejus naturæ cujus cst Dcus: imago tamen naturae ejus qua natura melior nulla est, ibi quærenda et invenienda est in nohis, quo cHam natura nostra nihil habet melius. Sed prins mens in se ipsa consideranda est antequam sit particeps Dei. ct in ea reperienda est imago ejus. Diximus enim eam etsi amissa Dei participatione obsoletam atque deformem, Dei tamen imaginem permanere (Supra, cap. 4). Eo quippe ipso imago ejus cst, quo rjus capax est, ejusque particeps esse potest; quod tam magnum bonum, nisi per hoc quod imago ejus est, non potest a. Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se: hoc si ccmimus, cernimus trinitatem; nondum quidcm Deum, sed jam imaginem Dei. Non forinsecus accepit memoria quod teneret, nee foris invenit quod aspiccret intellectus, sicut corporis oculus: nee ista duo, velut formam corporis, et eam quæ inde facta est in acie contuentis, voluntas foris junxit: nec imaginem rei quæ fori; visa est, quodam modo raptam ct in memoria rcc onditam cogitaHu cum ad eam converteretur, invenit, et inde forinatus est recordantis obtu!us, jUngente utrumque tertia voluntate: sicut in cis ostendebamus trinitatibus fieri, quæ in rebus corporalibus reperiebantur, vel ex corporihus per sensum corporis introrsus quodam modo trahcbantur; de quihns omnibus in libroundecimo disseruimus (Capp. 2 et seqq.): nec sicut fiebat vel apparebat, quando de ilia scicntia disserebamus, jam in hominis interioris opcribus constituta, quæ distinguenda fuit a sapientia; unde quæ sciuntur, velut adventitia sunt in aniano, sive cognitione historica illata, ut s'int Facta et dicta, quæ, tempore peraguntur et transcunt, vet in natura rerum suis locis ct regionibus constituta sunt, sive in ipso homine qum non eraut oriuntur, aut aliis docentibus ant cogitationibus propriis, sicut fides, quam plurimum iI libro tertio decimo commendavimus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
