# De Trinitate 10.101-121

Augustine, De Trinitate, 10.101 to 10.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.101

Sed qui dicit memoriam non esse præsentium, attendat quemadmodum dictum sit in ipsis sæcularibus littens, ubi majoris fuil curæ verborum integritas quam veritas rerum: Nee ta!!a passus Ulysses, Oblitusve sui cst tthacus dascrimine tanto. (Æneid. lib. 3, vers. 628, 629.) Virgilius enim cum sui non oblitum diceret Ulyssem, quid aliud intelligi voluit, nisi quod meminerit sui? Cum ergo sibi præsens esset, nullo modo sui meminisset, nisi ad res præsentes memoria pertineret. Quapropter sicut in rebus præteritis ea memoria <!i< c!tur, qua fit ut valeant recoli et recordari: sic in rc præsenti quod sibi ost mens, memoria sine absurditate dicenda est. qna sibi præsto est ut sna cogitatione possit intelligi, et utrumyue sui amore ' conjungi. CAPUT XII. — i5. Trinitas in mente co cst imago Dei, quo meminit, intelligit et diligit Deum, quod ese sapientia. Hæc igitur trinitas nicntis non propterea Dei est imago, quia sui meminit mens, ct intelligit ac diligit se: sed quia potest etiam meminisse, et intelligere, et amare a quo facta e,t. Quod cmn facit, sapiens ipsa fit. Si autem non faciL, eliam cum sui meminit, seseque intelligit ac diligit, stulta est. Meminerit itaque Dei sui, ad cujus imaginem facta est, eumque intelligat atque diligat. Quod ut brevius d!< cam, colat Deum non factum, cujus ab eo capax est facta, et cujus particeps esse potest; propter quod scr!ptum est, Ecce Dei cultus est sapientia (Job XXVIII. 28): et non sua luce, sed summæ illius lucis participatione sapiens crit, atquc ubi æterna, ibi beata regnabit. Sic enim dicitur ista hominis sapientia, ut cHam Dei siL Tunc enim vera est: nam si humana est, vana est. Verum non ita Dei qua sapiens est Deus. Neque enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
