Latin
10.136 to 10.158
Augustine, De Trinitate 10.136-158
Unproofread scanNot analysed yet
ad creaturam vcro Pater et Filius et Spiriius sanctus unum principium, sicut unus creator et unus Dominus. CAPUT XV. —16. An Spiritus sanctus esset donum ei antequam daretur. Ulterius autem quæritur, utrum quemadmodum Filius non boc tantum habet nascendo ut Filius sit, sed omnino ut sit; sic et Spiritus sanctus eo quo datur babeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit: utrum ergo erat antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat cum Deus, jam donum erat et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procedcret utique priusquam esset cui darctur; quomodo jam crat ipsa substantia, si non est nisi quia datur: sicut Filius non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsam substantiam nascendo habet? An semper procedit Spiritus sanctus, et non ex tempore, sed ab æternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile; jam donum erat, et antequam esset cui daretur? Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dict potest. CAPUT XVI. —17. Quod de Deo ex tempore dicitur, relative dicitur. non accidentaliter. Nec moveat quod Spiritus sancius cum sit coæternus Palri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoe ipsum quod donatum diximus. Nani sempiterne Spiritus doniun, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo: non enin sempiterna creatura est, cujns est ille Dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit Deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio hujus disputationis tractavimus. Ecce Dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam sempiternam crcaluram dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur.