# De Trinitate 10.14-30

Augustine, De Trinitate, 10.14 to 10.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.14

sive cum mens ipsa qua novtmus quidquid nosse nos veraciter dicimus, sibi cognita est, vel se cogitat, sive cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit: num ergo sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates, quia in nobis Cunt vet in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus, ita videmus etiam Trinitatem Deum / quia et illic intelligendo conspicimus tanquam dicentem, et verbum ejus, id est, Patrem et Filium, atque inde procedentem cbari!atem utrique communem, scilicet SpiriUtm sanctum? An trinitates istas ad sensus nostros vel ad animum pertinentes videmus putius quam credimus I Dcum vero esse Trinitatem credimus potius quam videmus?Quod si ita est, profecto aut invisibilia ejus, per ea que iacta sunt, nulla intellecta conspicimus; aut si ulla conspicimus; DOn in eis conspici. mus TrinHatent, ct est illic quod conspiciamus, est quod etiatn non conspectum credere debcamus. Conspicere autem nos immutabile bonum, quod nos non sumus, liber octavus ostendit; et quartus decimus, cum de sapientia quæ homini ex Deo est In: queremur, admonuit. Cur haque ibi non agnoscimus Trinitatem? An hæc sapientia quæ Deus dicitur, non se intelligit, non se diligit? Quis hoc dixcrit? Aut quis est qui non vidcat, ubi nulla scientia est, nullo modu esse sapientiam' Aut vero putandum cst, sapientiam quæ Deus cst, scire alia ct nescire se ipsam, vet diligere alia nec di!iMre se ipsam? Quæ si dici sive credi stultum et impium est; ecce er;ro Trinitas, sapientia scilicet, et notitia sui, et dilectio sui. Sic enim et in homine invenimus trinitatem, id est, mentem, et notitiam qua se novH, et dilectionem qua se diligit. CAPUT VII. — II. llaud facile posse ex dictis trinitatibus deprehendi Trinitatem Deam.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
