Latin
10.171 to 10.190
Augustine, De Trinitate 10.171-190
Unproofread scanNot analysed yet
De dilectione amem Dei plura reperiuntur in divinis eloquiis testimonia. Ibi enim et ilia duo consequenter intelliguntur, quia nemo diligit cujus non meminit, et quod penitus nescit. Unde illud est notissimum prae- Cipuumque praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Sic itaque condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunqnam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, Ducere illi studet; non iarmerito et mens hominis, quando sibi nocet, odisse se dicitur. Nesciens enim sibi vult tna! e, dum non putat sibi obesse quod vult: sed tamen male sibi vult, quando ill vult quod obsit sibi, unde illud scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. I, 6). Qui ergo se diligere novit, Deum diligit: qui vero non diligit Deum, etiam si se diligit, quod ei naturaliter inditum est, tamen non inconvenienter odisse se dicitur, cum id agit quod sibi adversatur, et se ipsum tanquam suus inimicus insequitur. Qui profecto est error horrendus, ut cum sibi omues prodesse velint, mulLi non faciant nisi quod eis perniciosissimum sit. Similem morbum mutorum animalium cum poeta describeret: nt (! nquit) meliora piis, erroremque hostibuS tUum! Discissos nudis laniabant dentibus artus. (virgil. Georg. lib. 3, vers. 513, 5i4.) Cum morbus ille corporis fuerit, cur dixit errorem, nisi quia omne animal cum sibi natura conciliatum sit ut se custodiat quantum potest, talis ille erat morbus, ilL ea quorum salutem appetebant, sua membra laniarent? Cum autent Deum diligit mens, et sicut dictum est, consequenter ejus meminit, eumque intelligit, recte illi de proximo suo præcipitur, ut eum sicm se diligat. Jam enim se non diligit perverse, sed recte, cu! n Deum diligit, cujus participatione imago ilia non solum est, vcrum etiam ex vetustate reno-, vatur, ex deformitate reformatur, ex infelicitate beatificatur.