Latin
10.174 to 10.186
Augustine, De Trinitate 10.174-186
Unproofread scanNot analysed yet
citur pretium, relative dicitur, nec lamcn mutatus est cum esse cœpit pretium: neque cum dicitur pignus, et si qua sunt similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut ncque i cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur rclative aliquid ad crcaturarn, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiæ Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturæ ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1). Refugium ergo nostrum Dens relative dicitur, ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus: numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod antequam ad eam refugeremus non erat? Iti nobis ergo fit aliqua mutatio: deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores: in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios Dei fieri (Joan. ,12). Substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficimur: simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla commutatione suæ substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici: non tamen secundum accidens Dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod diei aliquid Deus incipit relative. Et quod amicus Dei justus esse incipit, ipse mutatur: Deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat1, quasi nova dilectione quæ in illo ante non erat, apud quem nec præterita transierunt, et futura jam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mund! constitutionem dilexit, sicut prædestinavit: sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut co modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur.