# De Trinitate 10.191-197

Augustine, De Trinitate, 10.191 to 10.197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.191

Quamvis enin se ita diligat, ut si alterutrutn proponatur, malit omnia quæ infra sc diligit perdere, quam perirc: tamen superiorem deserendo, ad quem solum posset custodire fortitudinem suam, eoque frui lumine suo, cui canitur in Psalmo, Fortitudinem meam cui te custodiam (Psal. LVIII, 10); et in alio, Accedite ad euM, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); sic infirma et tenebrosa facta est, ut a se quoque ipsa, in ea quae non sunt quod ipsa, et quibus superior cst ipsa, infelicius laberetur per amores quos non va' let vincere, et errores a quibus non videt qua redire. Unde jam Deo miserante pœnitens clamat in Psalmis Deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non eat mecum (Psal. XXXVII, 11).

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
